Questo sito contribuisce alla audience di

Lezioni di latino...dalla Finlandia

Eccovi una pagina di lezioni di latino sul futuro dei verbi deponenti, tratta dalla rubrica COLLOQUIA LATINA del noto sito NUNTII LATINI. Tutta la rubrica contiene un fitto scambio di commenti ed osservazioni sulle particolaritù del latino. Non mancano utilissimi riferimenti di ordine bibliografico.

 
Ericus Palmén

Nomen dedit: 01 Mart 2004
 Nuntii: 13
Regio: Media Finnia










Missus: Ven Mart 18, 2005 1:50 pm    Thema nuntii:


nro: 2693   

 

 

Ericus Palmén omnibus de formis imperativi futuri verborum deponentium colloquentibus s.p.d.
Verbo MORI formae imperativi futuri, non quidem frequenter usurpatae, sunt hae:
Sing. 2. et 3. p. MORITOR, plur. 3.p. MORIUNTOR. Pluralem autem formam secundae personae hoc verbum, sicut cetera deponentia, in imperativo futuri nullam habet; forma MOREMINI, cuius mentionem Spartacus fecit, est pluralis secunda persona coniunctivi praesentis verbi MORARI.
Etiam quod ad alia verba deponentia attinet, formae imperativi futuri tam rarae sunt, ut a communi usu omnino alienae fuisse videantur.
Etiam rariores sunt formae maxime archaicae in -MINO exeuntes - non plurales, ut docet liber a Lucio Umbrio adhibitus, sed singulares (2.p.). In legibus XII tabularum occurrisse formam ANTESTAMINO Porphyrio elocutionem Horati ”Licet antestari” (Sat.1,976) commentans tradit. Cato in opere suo De Agricultura scribit (141,2): ”Ianum Iovemque vino PRAEFAMINO, sic DICITO:…” et Plautus in Pseudolo (858-859): ”Quoquo hic spectabit, eo tu SPECTATO simul; / si quo hic gradietur, pariter PROGREDIMINO”. Ut forma normalium in -TO exiens, ita deponentium verborum imperativus in -MINO exiens etiam ad tertiam personam pertinere potest. In quodam documento epigraphico (CIL I, 584,32, anno a.Chr.n.117) haec leguntur: ”is eum agrum nei HABETO neive FRUIMINO”.
Utique aevo archaico ad finem vergente huius generis elocutiones, iuridica quadam specie imbutae, omnino evanescere videntur. Imperatorum demum aetate Apuleius, quem archaismis favere constat, eas velut resuscitat, cum adulescentulam quandam forma in -MINO exeunte utentem facit (Metam..1,22,4): ” ’Dum annuntio’, inquit, ’hic ibidem me OPPERIMINO’ ” (pro …OPPERIRE vel …OPPERIARIS).
Nec praetereunda est res, quae ostendit iam liberae rei publicae aetate imperativos verborum deponentium in -TOR et -NTOR exeuntes favore caruisse: et apud Catonem et omnino in iuridico sermone illae interdum formis normalium verborum propriis cedere videntur: Cato, De agricultura 5,6 ”bubulcis OPSEQUITO” (pro …OBSEQUITOR), 96,2 ”eodem in omnes quadripedes UTITO” (pro …UTITOR), Cicero, De legibus 3,3,7 ”templa, vias, aquas, aerarium, vectigalia TUENTO” (pro …TUENTOR).
Quicumque de hoc themate plura noscere cupierint, opera infra commemorata CONSULUNTO:
R. Kühner – F. Holzweissig, Ausführliche Grammatik der lateinischen Sprache, Teil 1, Darmstadt 1966, p.678-679, Alfred Ernout, Historische Formenlehre des Lateinischen (deutsche Übersetzung von Hans Meltzer), Heidelberg 1920, p.129-130. Valetote!
_________________
Ericus Palmén