
De XII conventu internationali, quem Academia Latinitati Fovendae Ratisbonam convocavit
Nuntii Latini
17.09.2009, 16.45
Nuntii Latini Radiophoniae Finnicae Generalis hodie ex Bavaria transmittuntur, in cuius urbe Ratisbona, vulgo Regensburg, duodecimus Conventus internationalis Academiae Latinitati Fovendae his diebus celebratur.
Conventum, cui nomen est "Ad fines imperii Romani. Anno bis millesimo cladis Varianae", una cum illa Academia convocavit Institutum Philologiae Classicae Ratisbonense.
Academia, ante plus quadraginta annos condita, promovet omnia incepta, quae ad cognitionem linguae, litterarum, cultus civilis Latini spectant. Sedem habet in urbe Roma, quo sodales ad sessiones annuales mense Aprili conveniunt.
Conventus internationales fiunt quarto quoque anno in terra, cui Academia auctoritatem conventus instituendi concedit.
Argumentum principale, de quo in conventu Ratisbonensi agitur, est anniversarium bis millesimum pugnae Teutoburgiensis, qua Germani tres legiones Romanorum devicerunt. Dux Germanorum erat Arminius, Romanis autem praeerat Publius Quinctilius Varus.
Clades Teutoburgiensis propagationi sive expansioni imperii Romani in Media Europa finem imposuit.
Eadem effecit, ut flumen Rhenus finis inter Galliam et Germaniam maneret. Professores Jan Wilhelm Beck et Nicolaus Sallmann, moderatores conventus, commonent propositum non esse res bellicas commemorare.
"Celebramus", aiunt, "neque cladem Varianam neque victoriam Arminii, sed pacem humanam sermone Latino inter omnes nationes divulgatam et divulgandam."
"Anno nono p.Chr. n. pugna ferocissima Romanorum et populorum adiacentium secavit vicinos, qui postea felici cooperatione Europaei facti sunt."
Omnes orationes et acroases, ut Academiae mos est, Latine habentur. Inter oratores et orationes excellunt e.g. Michael de Albrecht: "Bellum Varianum quid ad nos et cur Latine?"
Valahfridus Stroh: "De poetis Ratisbonensibus Latinis." Teodoricus Sacré: "De Arminio in carminibus Latinis saeculorum undevicesimi et vicesimi." Andreas Fritsch, "Quomodo Arminius in libris scholasticis demonstretur." Gaius Licoppe et Francisca Deraedt, "Arminii victoria ? clades cultus civilis." Sunt in programmate praeterea multa alia.
Pro rostris fit disputatio extemporalis de cultu Romano et barbaro. Instituuntur etiam scholae, in quibus usus vivus linguae Latinae exercetur, atque recitationes versuum continuae.
Legionarii tam Romani quam milites Germani in campum prodeunt duce Marco Junkelmann. Pugnant et gladiatores.
Ad recreationem pertinent etiam navigationes in flumine Danuvio nave Romana ad vetus exemplum aedificata atque lustrationes urbis Ratisbonae.
Praeterea suscipiuntur itinera archaeologica ad loca Bavariae monumentis Romanis illustria.
Adsunt in conventu latinistae quindecim fere nationum non tantum ex Europa sed etiam ex America Septentrionali et Meridionali.
(Tuomo Pekkanen)
=============================
COMMENTO
Questo servizio publicato dalla emittente finlandese NUNTII LATINI si ricollega all’intervento del 9 settembre 2009 con cui abbiamo illustrato le fasi del convegno internazionale svolto a Regensburg (Ratisbona) su un argomento che riguardva da vicino la Storia Romana, ovvero un momento critico per le sorti dell’Impero che iniziava a dare segni di cedimento. L’esito infausto della battaglia nella selva di Teutoburgo infatti si può considerare l’inizio di una crisi che poi gradatamente si estenderà in tutto l’impero romano, con le invasioni cosiddette “barbariche” alle quali non ci sarà rimedio, tranne qualche breve e limitato episodio di resistenza e contrasto ad opera di valorosi generali. La decadenza dell’impero era inarrestabile ormai. E quasi tutti gli storici sono concordi nel ritenere l’episodio di Teutoburgo un segnale evidente del crollo che si stava approssimando, non un episodio di portata limitata.

Taras66








