Questo sito contribuisce alla audience di

EPHEMERIS presenta le notizie piu' recenti da tutto il mondo, in latino

EHEMERIS, il notiziario latino sempre all'avanguardia con notizie e servizi aggiornatissimi, anche questa settimana ci presenta una serie di titoli che riguardano le ultime vicende riguardanti il nostro pianeta. Fra i titoli principali notiamo il dramma della miniera in Polonia devastata da una forte esplosione. Segue l'annuncio di Obama che ha deciso di rinunciare al vecchio programma dello scudo spaziale tanto caro a Bush.

1. OBAMA CONSILIA ANTECESSORIS DEPONIT

Scutum antimissile non fiet

missiliPraesidens Barack Obama decrevit deponenda esse consilia scutum antimissile exercitus US-Americanorum struere in Polonia et Bohemia.

Scutum, id est radiodetectrum (in Bohemia) et decem missilia ad ruchetas Americam petentes destruendas (in Polonia), struenda anno 2008 decreverat pristinus US-Americanus praesidens Georgius W. Bush, regiminibus Poloniae Bohemiaeque generaliter huic rei assentientibus. Scutum putabatur defensurum USA contra ruchetas intercontinentales emissas e regione Proximi Orientis. Multi tamen suspectabant scutum antimissile minari potius Russis, nam neque Irania nec ulla alia terra Proximi Orientis missilia possideat, quae Americam petere valeant. Ipsi Russi valde consiliis Bushanis indignati sunt.

Post victoriam electoralem democratarum (mense Novembris anni 2008) adiutores novi praesidentis admonuerunt regimina Polonorum et Bohemorum, dicentes novo regimini US-Americanorum scutum antimissile in Europa Media struendum "non porro esse maximi momenti". Die Iovis novissimo praesidens Obama officialiter nuntiavit scutum in Polonia et Bohemia non struetur, nam secundum nuntios speculatorum US-Americanorum Persae non porro tantopere student technologiae ad missilia balistica (ut photographemate monstratum Shahab 2) evolvenda.

Scripsit Stanislaus Varsoviensis - 17/09/2009 17h26

13 FOSSORES NECATI DISPLOSIONE METHANI

Calamitas fossoria in Silesia

minieraBiduum lugebunt Poloni propter mortem tredecim fossorum, qui in Silesia gasi venefici diruptione interierunt. Operarii in minis "Wujek" urbis Ruda Slaska (Vena Silesiana) carbonem effodiebant, cum methanum ex ima terra diffusum flammis succensum complures miseros combussit: tredecim confestim mortui sunt, triginta gravibus ustionibus affecti in proximo nosocomio iacent, quorum aliquot nomina indici victimarum forsitan mox addenda erunt. In minis carboniferis saepe fossores moriuntur, sed nulla tantae immanitatis calamitas commemoratur ab anno bismillesimo sexto, cum in minis "Halemba" eiusdem urbis Silesianae tres et viginti simili pernicie vitam amiserunt.

Minae "Wujek" notae sunt quoque morte anno 1981 novem fossorum, occisorum a biocolythis cum repugnare conati sint modo indictae a regimine communistico condicioni summae necessitatis (sive statui belli), qua motum operariorum "Solidarnosc" communistae coercere sperabant.

Scripsit Herimannus Novocomensis - 20/09/2009 10h17

Et hic nuntii recentiores cum brevioribus titulis sequuntur:

1. 40.399 Iaponum aetate sunt supra centum annorum, nuntiavit Iaponicum ministerium valetudinis.


2. Gubernatio Brasiliae consilia divulgavit, quibus prohibeatur cultura cannae sacchariferae (quae hodie imprimis ad ethanolum extrahendum colitur) in regionibus natura pretiosis, ut sunt partes silvae Amazonicae.


3. In Australia custodes publici virum accusaverunt, qui per annos triginta filiam a pueritia violavit.


4. Sex milites Italici et decem cives Afgani ob saevum ictum tromocraticum Kabuliae interfecti sunt.


5. Hamis Karzai quattuor et quinquaginta centesimas suffragiorum obtinuisse dicitur: ergo praesidens Afganorum iterum creabitur, si ambitus accusationes evanuerint.



6. Lusitanus Joseph Manuel Barroso secundo a senatu Europaeo electus est praesidens consilii Europaei, solus candidatus.


COMMENTO

EPHEMERIS sempre al corrente di ciò che avviene nel mondo, ci presenta tutte le notizie più recenti, in latino ovviamente, con i soli titoli. La prima notizia riguarda il disastro causato in una miniera della Polonia da una esplosione di gas.Il numero delle vittime non è ancora precisato, ma si suppone sia abbastanza elevato. E’ sempre un dolore per le famiglie interessate direttamente da questi disastri, perchè le vittime sono onesti lavoratori che contribuiscono al benessere di tutto il paese.

La seconda notizia, invece, data per esteso, riguarda la recentissima decisione di Obama di rinunciare al vecchio programma denominato "scudo spaziale", ossia un programma che prevedeva uno schieramento di missili nell’area europea per scopi difensivi. Era il programma voluto e appoggiato strenuamente dall’ex presidente Bush.

I tempi cambiano, e con i tempi anche i programmi sono suscettibili di cambiamenti anche sostanziali. Non dimentichiamo, comunque, che la stretta economica mondiale impone dei limiti anche a quei paesi, come USA e Russia, considerati fino a qualche anno fa, paesi chiave e pronti a far sentire la loro voce in tante occasioni, come il prossimo G20 di Pittsburgh.