
12 NECATOS, 31 SAUCIATOS
A SCLOPETATORE
Miles US-Americanus suos necat
Vespertino tempore diei Iovis miles US-Americanus, 39 annos natus praefectus maior Nidal Malik Hasan (qui photographemate hic monstratur) subito sclopetare coepit in collegas suos milites castrorum Ford Hood in civitate Texana.
Secundum primos nuntios sclopetatoem etiam se ipsum necasse, quod tamen postea non verum reportatum est. Nunc patet Hasan apprehensum esse et in vincula coniectum.
Causa furoris Hasan adhuc manet ignota. Nonnulli tamen collegae eius putant eum maxime iratum esse consiliis se invitum mox missum iri in Afganistaniam aut Iraquiam. Hasan, cuius parentes in USA e Palestina olim migraverant, fuisse nuntiatur piissimum asseclam fidei islamicae. “Nullo modo tamen eum fanaticum nuncupares” - dixit diurnariis radiophoniae BritannicaeBC sacerdos islamicus et collega Hasan, Faizul Khan.
In exercitu Americano Hasan fungebatur munere medici psychiatrici, medendo milites, qui post reditum ex Afganistania Iraquiave traumate vexantur. Constat quoque eum frustra conatum nuper esse exercitum relinquere.
Scripsit Stanislaus Varsoviensis iconoclastes.blog.onet.pl - 06/11/2009 09h45
++++++++++++++++++++++++++++++++++++++++
COMMENTO
Questa tragedia americana ha creato stupore e sgomento in tutto il mondo civile. E’ inimmaginabile, infatti, che un medico, un difensore della vita e della salute degli uomini per antonomasia, possa diventare un carnefice, un omicida sanguinario. E questo in un contesto di massima sicurezza, qual è Fort Hood nel Texas. Sapremo cosa abbia scatenato questa esplosione di violenza in maniera imprevedibile? Sicuramente il caso sarà studiato con la massima attenzione dagli esperti del settore.
EPHEMERIS ha sintetizzato in questo servizio gli aspetti più interessanti della tragedia.

Taras66








