Questo sito contribuisce alla audience di

Impetu Americanorum imminente Afghani in fugam se conferunt

Il titolo di EPHEMERIS dell' 8 febbraio 2010 è quanto mai significativo. Infatti qui si parla di una fuga in massa dei Talebani da una delle regioni che tradizionalmente assicurava un ingente quantitativo di oppio al commercio mondiale, ossia quasi il 90% di tutta la produzione Afghana. Il motivo è noto: è imminente un attacco degli Americani per stroncare definitivamente uno degli interessi fondamentali dei Talebani in questa travagliata terra. Evidentemente i Talebani sono al corrente del piano americano, grazie alle loro fonti di informazioni che sono andate man mano diventando sempre più efficaci e raffinate. Non dimentichiamo, infatti, che a parte le armi sofisticate di cui dispongono, anche nel settore dell'informatica i Talebani hanno fatto progressi incredibili tanto da seguire sui loro schermi i movimenti delle truppe intercettando le comunicazioni dei comandi militari.

Impetu Americanorum imminente Afghani in fugam se conferunt

fuga ex afghaniaImpetu Americanorum imminente ingens hominum multitudo e provincia Helmand in Afghanistania meridionali sita in fugam se dat. Vehiculis rebus ad vivendum necessariis onustis regionem circum Marjam sitam relinquunt; quae urbs in potestate Talibanorum est. Haud procul magnae Americanorum Britannorumque copiae impetum parant.

fuga ex afghaniaProximis diebus Britanni una cum Americanis Afghanisque castra in Talibanos movebunt; qui impetus, cui nomen „Moshtarak“ (i.e. viribus unitis) datum est, nescio an maximus huius belli futurus sit.

De regione Helmand e multis annis inter Talibanos et copias confoederatas pugnatur. Tamen Britanni anno MMVI indutias cum Talibanis fecere, cum milites utrique parti deessent, a quibus immanes solitudines continerentur.

Nick Carter Britannus, qui summum hoc bello imperium obtinet, dixit hoc impetu novas belli Afghaniensis rationes , quas Baracus Obama inisset, probatum iri. Nam Americani non iam recusant, quin cum Talibanis colloquantur, dummodo vi et iniuriis se abstineant. Simul autem dicunt timendum esse, ne vis eorum prius etiam crescat, quam ita extenuati sint, ut colloquiis habendis assentiantur.

Non est dubium, quin Talibanis magno detrimento esset, si provinciam Helmand amitterent, quippe cum ex ea provincia dimidium fere opii , quod in orbe est, importetur.

Scripsit Volfgangus Austriacus - 09/02/2010 14h59