Questo sito contribuisce alla audience di

Radio Bremen, febrarius 2010

Radio Bremen è da anni un punto di riferimento per tutti gli appassionati della lingua latina sparsi in tutto il mondo. E' consuetudine di questo centro di latinità fare ogni mese un riepilogo dei principali avvenimenti che hanno interessato il nostro pianeta. Ovviamente l'avvenimento che maggiormente ha suscitato commozione e tristezza nel mondo è il terremoto che ha devastato Haiti, lo sfortunato paese dove le vittime sono in numero incalcolabile. Qui c'è una sintesi della tragedia che, fortunatamente, ha visto una marea di soccorsi da molte parti della terra. Del resto, come rimanere indifferenti di fronte ad un vero e proprio eccidio di vite umane, a parte i danni materiali.

germania

Nuntii Latini maximi momenti mensis Ianuarii 2010

Haitia motu terrae vastata

Motu terrae, quo gravior per ducentos quinquaginta fere annos non fuit, Haitia insula Caribica gravissima calamitate affecta est. Timetur, ne ducenta milia hominum vitam amiserint. Quo motu una ex pauperrimis totius orbis terrarum civitas conquassata est

In Chilia tempora mutata

Suffragio decretorio Sebastián Piñera praesidens Chiliensis electus est. Quo facto primum post dominationem Pinochet ante viginti annos eversam politicus dextrarum partium ad gubernacula civitatis sedet. Piñera succedit Michelle Bachelet Socialistae.

Attemptator liberatus

Ali Agca, qui olim Ioannem Paulum II. papam necare temptaverat, post triginta annos e carcere emissus est. Papa, dum in campo Petri hominibus potestatem sui dat, ab illo tam graviter vulneratus erat, ut in periculo mortis fuerit

Turris Babylonia

In urbe Dubai inauguratum est opus octingentorum duodetringinta metrorum, quo nullum altius est in orbe terrarum. Cuius turris forma ab architectis aloes figuram imitando ficta est. Est nominata nomine Burj Chalifa de phylarcho gentis vicinae. Uwe Hinrichs ingeniarius Bremensis operibus faciundis praeerat.

Urbs Bremerhaven amplificata

Civitas confoederata Bremen, cui adiuncta est urbs Bremerhaven, de Saxonia Inferiore civitate vicina illum campum Luneplate emit viginti quinque milionibus Euronum. Emptione facta territorium urbis maritimae augebitur quinta parte. Haec loca emere necesse erat portus amplificandi causa.

Pecuniae inter epulas donatae

Inter epulas sollemnes, quae Bremae cum sponsione glaciali sunt coniunctae, pecuniae tantae collectae sunt pro societate naufragorum servandorum quantae numquam antea. Plus quam septingenti homines in rebus politicis vel oeconomicis excellentes vocati erant. Conviva honorarius interfuit Karl-Theodor zu Guttenberg minister a defensione, cuius factio est Unio Christiana et Socialis.

Werder in primis

Hoc tempore manus pedifollica Werder Bremen iterum atque iterum vincitur, sed tamen Werderani in numero optimarum manuum Europae sunt. Nam censu horum quinque annorum habito locum nonum obtinent. E societatibus pedifollicis Ligae Foederalis nulla manus nisi Bavarica, quae locum octavum obtinet, ante Bremenses est.

Nuntii Latini abhinc septimanales

Nuntii Latini radiophoniae Bremensis abhinc a statione Deutschlandradio per Europam emittentur. Octavo quoque die nuntii rerum novissime per orbem terrarum vel Germaniam gestarum in programmate novo D-Radio Wissen vocato audiri poterunt.
Quae autem adhuc singulis mensibus praesentari solebant, in futurum quoque praebebuntur.

Notabilia: Mercurius sociique

Inter deos, qui a Celtis maxime colebantur, certe fuit ille, qui Latine Mercurius vocabatur. Cuius dei signaculum, quod proximo anno est effossum, inter alios deos, quos tempore Romano Helvetii domi venerabantur, expositum est usque ad mensem Iunium Tugii in museo. Accedunt quidam commentarii de sacris tum factis et de eis, quae homines a deis speraverint.

Plura invenies in interrete sub:

Homepage des Museums für Urgeschiche(n)
Vernissage der aktuellen Sonderausstellung

Nuntii recentiores: Nuntii Latini mensis Ianuarii, [4:51]
Lateinischer Monatsrückblick Januar 2010
Deutsche Übersetzung

1. Februar 2010

Nuntii Latini

Radiophonia Bremensis quosdam cuiusque mensis praeteriti nuntios Kalendis Latine profert. Accedunt nuntii televisifici Latini atque nuntii a discipulis pro discipulis conscripti. Libri quoque, qui sunt de rebus antiquis, describi solent.

-Podcast
-Archivum
-Archivum Septimanale
-Nuntiorum Archivum
-Spectandorum Archivum
-Puellae laetae folle ludunt

15. Januar 2010

Spectaculum in Visurgi flumine
24. November 2009

Urbs ab autocinetis vacua
23. Oktober 2009

Cave displosionem
22. Oktober 2009

Domus Emigrationis quinque annos nata
28. September 2009

Mathematicorum Olympia Bremae habita
19. August 2009

Navale Valentinianum
19. Juni 2009

Dies festi ecclesiastici
26. Mai 2009

Mirum Hudsonicum
30. April 2009

Eiswette
18. Februar 2009

Nuntiorum Liberorum Archivum

Periculum in mundo
2. Dezember 2009

Senex tela misit in puerum
1. Oktober 2009

Romani tempestate pulsi
22. August 2009

Angulus librorum
- Maxentius - Imperator Romae ultimus

- Oriens Romanus - Inter Mare Internum et Tigrim fluvium

- Historia inclinationis atque interitus imperii Romani

- De viis stratis Romanorum Europaeis

- Troia in fabulis Quae poetae pictores sculptores receperunt