HOMINES IN CONSPECTU
Laelius Luttazzi
LXXXVII annos Tergesti natus, mortem Tergesti obiit Laelius Luttazzi praeclarus musicus Italicus, qui post bellum usque ad annum MCMLXX non solum in taeniis cinematographicis, radiophonia et televisificis spectaculis celeber factus est, sed ut auctor et cultor musicae ex America venientis "jazz" appellatae.
Anno MCMLXX, iniuste pharmacorum illicitorum venum datorum accusatus, omnes operas publicas deseruit et obscure vixit; recentissimis tantum annis in retibus televisificis interdum apparuit, peritiam suam mirabilem artis musicae ostendens.
Tergeste, urbs Italica apud fines orientales, ei semper cordi fuit. Si vultis, eum potestis commemorare cantiunculam hanc audientes dialecto Tergestino redacta (plerisque Italicis parum intelligibili); cuius verba Phalaeceis in linguam latinam converti.
http://italiasempre.com/verita/elcandetrieste1.htm
Iam, Tergeste vetus, remotus abs te
iam diu, urbs mihi grata, mansi: egebam
sodalis. Catulum venustum amicus
dedit, quem ediderat canis parens in
caupona: aeger humi canis manebat
maestus, me domino silens neglecto.
Scripsi epistolium canis datori
qui mox perspicue omnia explicavit.
Caudam tum canis hic solet movere
cum meri ante oculos habet lagoenam,
Tergestinus enim est et ebriosus!
Portus more operariorum ab illo
die perbibere ebriusque coepi
esse, ut mi minitetur aegritudo
atque iam properet dies supremus.
Quod pendo nihili, licet sonorae
campanae resonent! Levis mihi mors
si laetus cane natus est catellus
pergens lambere saepe vino olentem,
qui primus mihi fidus est amicus:
vitae eiusmodi sufficit mihi annus,
deinde constituant dei futura!
Caudam tum canis hic solet movere
cum meri ante oculos habet lagoenam,
Tergestinus enim est et ebriosus!
Scripsit Herimannus Novocomensis - 08/07/2010 23h05

Taras66








