HOMINES IN CONSPECTU
IN MEMORIAM CAESARIS PAVESE
Mors ferens veniet tuos ocellos

Abhinc sexaginta annos, nocte inter diem IV et V ante Kalendas Septembres, Cesare Pavese, praeclarus scriptor ac poeta valde amatus ab Italica iuventute XX saeculi, mortem voluntariam obiit.
In memoriam Caesaris Pavese (Santo Stefano Belbo, die 9 mensis Septembris anno 1908 – Augustae Taurinorum, die 27 mensis Augusti anno 1950) carmen inscriptum “Verrà la morte e avrà i tuoi occhi” converti in in hendecasyllabos Phalaecios: valeat, lector, potius intentus quam eventus.
Mors ferens veniet tuos ocellos
Mors ferens veniet tuos ocellos
Mors quae nos comitatur a die orto
Ad noctem vigil auribusque capta
Tamquam conscia sit diu doloris
Ut stultum vitium; atque inane verbum
Clamor mutior in silentioque
Luces sic videbuntur esse nobis.
Omni mane ita tute eas videre
Soles te ad speculum movens remotam.
Tum nobis quoque scire te licebit
Vitamque o mea cara spes nihilque.
Morsque cuilibet est suoque visu.
Mors ferens veniet tuos ocellos.
Ut si nos vitium relinqueremus
Vultum si a speculo exstitisse spectes
Mortui tacito ore et audiamus
Muti ex gurgite subter occidemus.
<<<<<<<<<<<<<<<<<<<<<<
Vertit Lydia Ariminensis
Scripsit Lydia Ariminensis - 27/08/2010 15h25

Taras66








