
Funere mersit acerbo … in Apulia: Sarah Scazzi
Mortem adulescentulae XV annos natae tota Italia maeret. Tristissima res ista de qua locuturi sumus. Sarah, dulcis vultu et flava capillis, in parva Apuliae urbe cum matre vivebat (pater fraterque in septentrionali Italiae parte vivunt). Condiscipulis et ceteris amicis familiariter utebatur, consobrina quoque. Istius pater, insana cupiditate motus , a Sarah repulsus, ei gulam fune fregit; postea, in autoraeda corpore occisae posito, rus se contulit ubi, oh summam barbariem!, adulescentulam violavit. Nudum miserae corpus in puteum deiecit ramis et saxis opertum.
Iam antea avunculus nepticulam molestia affecerat. Inter propinquos esse videtur qui de molestiis aliquid sciverit sed tacuerit. Quare? Scandalumne timebat? Multis praeteritis diebus avunculus, cum multas horas ab investigatoribus exquisitus esset, horrendum facinus confessus est. Misera mater de filia mortua certior est facta dum in cubiculo televisivo a diurnaria rogatur et corpus reperitur. Immota, quasi in lapidem conversa, stetit. Investigationes permanent (solusne avunculus egit an aliquo adiuvante?) simulque insana cognoscendi atque loquendi cupiditas.
Scripsit Dominicus Caveosanus - 10/10/2010 08h28
*****************
COMMENTO
Un episodio degno di una tragedia Greca
Indignazione e stupore per un avvenimento che ha scosso le coscienze di molti Italiani che hanno seguito minuto per minuto il barbaro assassinio di una fanciulla di appena quindici anni in una tranquilla cittadina dell’operosa Puglia.
Televisione e giornali si sono gettati sulla notizia con grande tempismo con l’intento di chiarire e approfondire le ragioni di un omicidio tanto crudele e bestiale soprattutto perché compiuto in ambito familiare.
Qui mi è sembrato di vivere da vicino una delle numerose tragedie Greche che ha sorpassato persino la fantasia dei nostri antenati per la crudezza e l’efferatezza del crimine.

Taras66








