Questo sito contribuisce alla audience di

Vitia virumque cano .... "bunga bunga"

Vitia virumque cano .... "bunga bunga"

berlusconi_sulla stampa_estera

Vitia virumque cano …. “bunga bunga”

De Berlusconi rebus gestis

Cotidie diurnarii nuntios pervulgant de Berlusconi vita privata, in qua adulescentulae minoris aetatis (quarum duas in imaginibus adpositis conspicis) et scorta adulta (infra demonstrata) plurimi sunt et abundant. Cum ei immodicae opes sint et summa potestas in re publica, fit ut aliae, pecuniae cupiditate, aliae spe famae consequendae in televisione impulsae, eum adeant.

Quidam Berlusconi sodales (quorum duos in imagine iuxta titulum adposita aspicis), de quibus investigatur, sunt qui feminas eligunt et eas ad eius villas deferendas curant, ubi, sicuti Romanus imperator (vel Turcarum rex) Berlusconi morum pravitatem impudice ostendit; hoc narravisse videntur aliqua scorta, de quibus investigatur.

Quidam summi magistratus et nonnulli, qui plurimum possunt, his admodum insolitis conviviis interfuisse videntur (istae feminae adfirmant). Non solum a sinistra parte sed etiam a quibusdam dexterae partis Berlusconi reprehensus est, a catholicis quoque, quorum sententia summus rei publicae rector indigne agit et pessimo exemplo civibus est. Iam uxor Veronica a Berlusconi discessit, cum eum accusavisset quod pravam vitam ageret; eadem viri amicos hortata est ut eum, morbo affectum, iuvarent.

Berlusconi “bunga bunga” exercere perseverat! Potestate et opibus utitur ad vitia satianda, publicos satellites adhibet qui feminas ad villas deferant (hi, sine dubio, utiliores essent ad crimina persequenda!). In totius orbis diurnis de Berlusconi “rebus gestis” atque de “bunga bunga”copiose narratur.

Dedecus totam Italiam obruit. Quando hoc finem habebit?

Scripsit Dominicus Caveosanus - 06/11/2010 14h49

****************

COMMENTO

Le donne da epoca immemorabile hanno sempre costituito un punto d’onore per i potenti, tanto da diventarne l’oggetto del desiderio più comune in tutti i paesi del mondo.
E Berlusconi non si sottrae a questo cliché con una serie abbastanza frequente di episodi imbarazzanti di cui è stato protagonista sino a qualche giorno fa, commentati duramente da tutti i ben pensanti e persino dalla stampa estera poco tenera nei confronti del premier italiano.

EPHEMERIS non poteva ignorare questa particolare attitudine di Berlusconi a interessarsi delle donne in maniera molto libertina, criticabile soprattutto per le preferenze di minorenni. Può essere questo un motivo per la perdita di popolarità che sembra lentamente incrinata anche dai recenti insuccessi del suo governo nel settore socio-economico?
Le foto che accompagnano il testo di EPHEMERIS sono una antologia di episodi scabrosi di cui il premier è stato protagonista.