Questo sito contribuisce alla audience di

John Lennon e il Latino

Il celebre e indimenticabile John Lennon poteva permettersi di cantare persino in Latino suscitando simpatia e ammirazione per la sua musica. Ecco una interpretazione in Latino di uno dei più famosi brani: IMAGINATION, presentato dall'impareggiabile notiziario Latino EPHEMERIS.

John Lennon

John Lennon sarebbe stato grande anche cantando in lingua Latina

Commemorans praeclarum musicum et suavissimum cantum…

Ante triginta annos John Lennon celeberrimus cantor, musicus, poeta Liverpool, die nono mensis Octobris anno MCMXL - New York, die octavo mensis Decembris anno MCMLXXX) a fanatico admiratore occisus est . Post sodalicium Beatlesianum, incitatus a muliere Yoko Ono, novos cantus felicissimi exitus composuerat ex quibus notissimus “Imagine”, qui pacem et fraternum amorem inter homines totius orbis celebrat. Potestne in versus Latinos converti ? Rem difficillimam temptavi, cum seriei iambicae vocis “Imaginari” obsequerer ac trimetro iambico choliambo uterer.

Convertere est rescribere: eosdem sensus recepi, quadam licentia adhibita in verbis requirendis aptis metro.

Cantum si vis audire potes :http://www.youtube.com/watch?v=-BUNzhcT7lU&feature=fvst

Imaginare

Imaginare nil beati in alto esse

Facillimum est si audere nempe vis illud

Neque inferos ullos iacere sub nobis

Tantum super nos esse caela vitamque

Imaginare a gente tota agi ad praesens

Imaginare haud esse nationem ullam

Nec arduum illud est videlicet factu

Nullamque causam qua neces necerisve

Deûmque cultum abesse, ab omnibus degi

In pace vitam imaginare toto orbe.

Es somniator dixeris mihi certe

Non unus adsum plurimi attamen mecum

Ut auspicor mox iungito ecce te nobis

Unusque mundus sic ubique erit concors.

Imaginare non adesse fortunas

At cogito num possit effici a tete

Nullam famem auri, neminem fame oppressum

Fraternitatem censeas in orbe esse

Imaginari gentem ubique tu possis

Aequalitate terram habere divisam

Es somniator dixeris mihi certe

Non unus adsum plurimi attamen mecum

Ut auspicor mox iungito ecce te nobis

Unusque mundus sic ubique erit concors.

Convertens

Scripsit Lydia Ariminensis - 10/12/2010 00h16