Questo sito contribuisce alla audience di

Prolegomena de homosexualitate

Oggi 28 dicembre 2010 il notiziario latino EPHEMERIS ci presenta un documento di enorme importanza per capire un problema reale del nostro tempo, e che peraltro è sempre esistito, ma affossato e oscurato fra i tanti tabù che purtroppo sono duri a morire.

conferenza_omo

Prolegomena de homosexualitate

(ex opusculo c.t. –Hisp.- ‘La Homosexualidad’ ab auctore Ferdinando (Fernando) Chomalí, Episcopo Auxiliari Iacobopolitano).

Nostris diebus saepe de homosexualitate disseritur vel in parlamentis, ubi lex de homosexualium unione civili rogatur, vel etiam in Exercitu Statunitensi, ubi hi celari cogebantur; quapropter opportunum videtur aliqua de hac re proponere ut meditemur:

1.- Apud Ecclesiam Catholicam homosexuales eadem dignitate gaudent ac heterosexuales neque idcirco licitum est cuiquam ob hanc causam eos vexare.

2.-Vir aut femina est homosexualis si cupiditas erotica, aetate adulta, ad eumdem sexum se protendit; plerique homosexuales sexu cum sui similibus utuntur.

2.-1.- Vir effeminatus non est necessarie homosexualis neque mulier virili specie praeiudicanda est lesbiana.

2.-1.- Vir homosexualis et transsexualis eo differunt quod hic adpetit alterum virum velut si dissimilis esset; ille autem conscius quaerit alterum sui similem; de transsexualitate autem non est impraesentiarum tractandum.

2.- 2.- Certa distinctio habenda est inter eos, qui sunt effeminati et eos, qui in actus homosexuales incidunt; non enim omnes effeminati sunt homosexuales neque ii, qui  homosexualitatem exercent, videntur semper effeminati.

2.- 3.- Effeminatus est homosexualitati proclivis, neque tamen necessarie homosexualis.

3.- Quoniam homines nascuntur aut mares aut feminae nusquam invenitur, ut aliqui postulant, sexus qui dicitur tertius;  quae veritas, quamvis conspicua sit, expresse dicenda est.

3.-1.- Humanum ovum a prima conceptione sexu differt nam mares habent chromosomata XY et feminae XX;  homo igitur statim ut generatus est, sexum habet alterutrum. Corpus humanum ex sua biologia ab initio praeparatum est ut sit aut vir aut femina.

3.-2.- Scientifici investigant quomodo hominum sexualis indoles peculiares mutationes efficiat in virile aut muliebre cerebrum, ita ut habitu atque intellectu aliquatenus differant.

4.- Non solum sexus biologicus sed etiam sexus psicologicus considerandus est; a sexu psicologico identitas sexualis evenit adeo ut hominibus certum sit sexum alterutrum habere.

5.- Pueri effeminati saepe crescunt cum mater nimis tutelaris anxsiaque se praebuerit, atque pater parum momenti educationem fecerit; ex his condicionibus puer praedispositus saepe evenit ad  indolem homosexualem.

5.- 1.- Quod multi homosexuales post idoneam therapiam suam veram identitatem reppererint, id obstat quominus huius rei causae habeantur geneticae atque immutabiles.

5.- 2.- Proclivitas ad homosexualitatem nunquam e voluntaria optione evenit, neque idcirco ii, qui talem proclivitatem gerunt, putari possunt sua sponte perturbati; et quoniam de hac re libertate carent, absunt a culpa.

6.- Veritatis iustitiaeque recta consilia ad omnes homines pertinent, qualiscumque sit cuique proclivitas sexualis.

6.- 1.- Homosexualitas hominum libertatem et intellecum non delet, ita ut quisque eligere possit quomodo vitam suam sub illa condicione degere velit.

6.-2.- Iniuriam homosexualibus inferret qui affirmet eos praedestinatos esse in certam vitae consuetudinem, velut si compotes sui non essent.

6.- 3.-  Nostrorum actuum bonum aut malum iudicatur sub libertatis conspectu; qua de causa homosexuales actus sunt iudicandi non a sexuali proclivitate sed ab ipsa moralitate, sicut in reliquis humanis actibus.

Mons. Fernando Chomalí, (coautores M.A. Carrasco, M.M. Ferrer, P. Johnson, Chr. Schnake): ‘Algunas Consideraciones para el Debate Actual acerda de la Homosexualidad’, Primera Parte: Antecedentes Científicos, Facultad de Medicina, P. Universidad Católica de Chile, Reimpresión, agosto de 2010.

Paragraphi supradictae non sequuntur huius operis ordinem, neque sunt ad litteram in Latinitatem conversae.

Scripsit Paulus Kangiser

********************

COMMENTO

Confesso di essere rimasto sorpreso dall’esistenza di questo documento recentissimo pubblicato oggi da EPHEMERIS, a cura del solito attivissimo redattore Paul Kangiser. E’, come si può facilmente notare, un documento che esce da un ambiente chiaramente cattolico, qual è quello della Chiesa Cilena, in pieno accordo con il mondo scientifico, a testimonianza di un impegno della Chiesa ad una chiara apertura a un dibattito che va al di là dei canali ecclesiastici e scientifici. Qui si accenna persino alla recentissima questione che riguarda l’esercito Americano, ovvero sulla liceità della presenza degli omosessuali anche nel servizio militare. Una questione che ha avuto ampia risonanza sulle pagine di tutti i giornali del mondo e nelle conferenze e dibattiti dedicati all’argomento.

EPHEMERIS ci offre qui un documento di importanza fondamentale, in cui si chiariscono le ragioni morali, scientifiche e psicologiche che contraddistinguono gli omosessuali, senza avventurarsi in giudizi sommari o preconcetti assurdi o fuorvianti la realtà. Né peraltro appaiono qui parole di condanna da parte della Chiesa, come qualcuno potrebbe auspicare, ma soltanto e semplicemente chiarimenti su un fenomeno che esiste e che pertanto dobbiamo sforzarci di capire.
In sostanza il documento spiega come, e perché si nasce o si diventa omosessuale. E la spiegazione viene data in termini semplici, chiari e molto precisi, senza giri di parole o termini fumosi o ambivalenti.
Ancora un titolo di merito per l’apprezzatissimo notiziario latino che aggiunge un altro tassello al suo quadro della realtà quotidiana e dei problemi vivi che circondano la società umana, a qualunque latitudine essa faccia sentire la sua presenza.